Mosaico decorativo

Trouvé 4238 Résultats pour: Eum

  • Inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananaeum et Pherezaeum. (Liber Iudicum 1, 5)

  • Dixitque Adonibezec: “Septuaginta reges, amputatis manuum ac pedum pollicibus, colligebant sub mensa mea ciborum reliquias. Sicut feci, ita reddidit mihi Deus”. Adduxeruntque eum in Ierusalem, et ibi mortuus est. (Liber Iudicum 1, 7)

  • Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananaeum, qui habitabat in montanis et in Nageb et in Sephela. (Liber Iudicum 1, 9)

  • Pergensque Iuda contra Chananaeum, qui habitabat in Hebron, cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe, percussit Sesai et Ahiman et Tholmai. (Liber Iudicum 1, 10)

  • Quae cum veniret, incitavit eum, ut peteret a patre suo agrum. Demisit ergo se de asino, et dixit ei Chaleb: “Quid habes?”. (Liber Iudicum 1, 14)

  • Abiit autem Iudas cum Simeone fratre suo et percusserunt simul Chananaeum, qui habitabat in Sephath, et percusserunt urbem anathemate. Vocatumque est nomen eius Horma (id est Anathema). (Liber Iudicum 1, 17)

  • Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non expulerunt filii Beniamin, habitavitque Iebusaeus cum filiis Beniamin in Ierusalem usque in praesentem diem. (Liber Iudicum 1, 21)

  • viderunt custodes hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum: “Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam”. (Liber Iudicum 1, 24)

  • Ephraim etiam non expulit Chananaeum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit Chananaeus in medio eius in Gazer. (Liber Iudicum 1, 29)

  • habitavitque Aser in medio Chananaei habitatoris illius terrae, quia non expulit eum. (Liber Iudicum 1, 32)

  • Nephthali non expulit habitatores Bethsames et Bethanath et habitavit inter Chananaeum habitatorem terrae, fueruntque ei Bethsamitae et Bethanitae tributarii. (Liber Iudicum 1, 33)

  • Ascenditque angelus Domini de Galgalis in Bochim et ait: “Eduxi vos de Aegypto et introduxi in terram, pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum, ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum, (Liber Iudicum 2, 1)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina