Trouvé 4238 Résultats pour: Eum
Qui vos audit, me audit; et, qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit”. (Evangelium secundum Lucam 10, 16)
At ille dixit ad eum: “In Lege quid scriptum est? Quomodo legis?”. (Evangelium secundum Lucam 10, 26)
Ille autem respondens dixit: “Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum”. (Evangelium secundum Lucam 10, 27)
Suscipiens autem Iesus dixit: “Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagis impositis, abierunt, semivivo relicto. (Evangelium secundum Lucam 10, 30)
similiter et Levita, cum esset secus locum et videret eum, pertransiit. (Evangelium secundum Lucam 10, 32)
Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum et videns eum misericordia motus est, (Evangelium secundum Lucam 10, 33)
et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit. (Evangelium secundum Lucam 10, 34)
Et factum est cum esset in loco quodam orans, ut cessa vit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: “Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos”. (Evangelium secundum Lucam 11, 1)
si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. (Evangelium secundum Lucam 11, 22)
Cum autem inde exisset, coeperunt scribae et pharisaei graviter insistere et eum allicere in sermone de multis (Evangelium secundum Lucam 11, 53)
Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete. (Evangelium secundum Lucam 12, 5)
Sic est qui sibi thesaurizat et non fit in Deum dives”. (Evangelium secundum Lucam 12, 21)