Mosaico decorativo

Trouvé 4238 Résultats pour: Eum

  • SIN. Audi, quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt quoniam tu fecisti. Adduc diem, quem proclamasti, et fient similes mei. (Lamentationes 1, 21)

  • THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te, et fac eis, sicut fecisti mihi propter omnes iniquitates meas; multi enim gemitus mei, et cor meum maerens”. (Lamentationes 1, 22)

  • CAPH. Defecerunt prae lacrimis oculi mei, efferbuerunt viscera mea; effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei, cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi. (Lamentationes 2, 11)

  • COPH. Consurge, lamentare in nocte in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini; leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. (Lamentationes 2, 19)

  • GHIMEL. Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar, aggravavit compedem meum. (Lamentationes 3, 7)

  • HETH. “Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum”. (Lamentationes 3, 24)

  • TETH. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. (Lamentationes 3, 25)

  • SADE. Inundaverunt aquae super caput meum, dixi: “Perii”. (Lamentationes 3, 54)

  • RES. Vidisti, Domine, afflictionem meam; iudica iudicium meum. (Lamentationes 3, 59)

  • Et orate pro nobis ad Dominum Deum nostrum, quia peccavimus Domino Deo nostro, et non avertit se indignatio Domini et ira eius a nobis usque in hunc diem. (Liber Baruch 1, 13)

  • A die qua Dominus eduxit patres nostros de terra Aegypti et usque ad hanc diem eramus contumaces in Dominum Deum nostrum et temere egimus, ne audiremus vocem eius, (Liber Baruch 1, 19)

  • et statuam illis testamentum aeternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum, et ultra iam non movebo populum meum Israel a terra, quam dedi illis”. (Liber Baruch 2, 35)


"Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.". São Padre Pio de Pietrelcina