Trouvé 4238 Résultats pour: Eum
Suscitavi ab aquilone, et venit ab ortu solis; vocavi eum nomine; et conculcabit potentes quasi lutum et velut plastes calcans humum. (Liber Isaiae 41, 25)
Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacet sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet. (Liber Isaiae 42, 1)
Ego Dominus: hoc est nomen meum; et gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus. (Liber Isaiae 42, 8)
Et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum. Et combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit. (Liber Isaiae 42, 25)
Omnem, qui vocatur nomine meo, in gloriam meam creavi eum, formavi eum et feci eum”. (Liber Isaiae 43, 7)
Effundam enim aquas super terram sitientem et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam: (Liber Isaiae 44, 3)
Quis formavit deum et sculptile conflavit lucrum non quaerens? (Liber Isaiae 44, 10)
Homini facta sunt ad comburendum; sumit ex eis, ut calefaciat, et succendit et coquit panes. De reliquo autem operatur deum et adorat; facit sculptile et curvatur ante illud. (Liber Isaiae 44, 15)
Reliquum autem eius deum fecit, sculptile sibi; curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens: “Libera me, quia deus meus es tu”. (Liber Isaiae 44, 17)
Cinere vescitur; cor insipiens decepit eum, et non liberabit animam suam neque dicet: “Nonne mendacium est in dextera mea?”. (Liber Isaiae 44, 20)
Propter servum meum Iacob et Israel electum meum, et vocavi te nomine tuo; designavi te, et non cognovisti me. (Liber Isaiae 45, 4)
Ego suscitavi eum in iustitia et omnes vias eius dirigam; ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus”, dicit Dominus exercituum. (Liber Isaiae 45, 13)