Trouvé 4238 Résultats pour: Eum
Cum veneritis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis? (Liber Isaiae 1, 12)
Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes. (Liber Isaiae 2, 2)
Populum meum opprimit infans, et mulieres dominantur ei. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant. (Liber Isaiae 3, 12)
Quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis?”, dicit Dominus, Deus exercituum. (Liber Isaiae 3, 15)
Ideo exarsit furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum et percussit eum, et conturbati sunt montes; et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. (Liber Isaiae 5, 25)
Et levabit signum nationibus procul; et sibilabit ad eum de finibus terrae; et ecce festinus velociter veniet. (Liber Isaiae 5, 26)
Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris. Aspiciet in terram: et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine eius. (Liber Isaiae 5, 30)
Seraphim stabant iuxta eum; sex alae uni et sex alae alteri: duabus velabat faciem suam et duabus velabat pedes suos et duabus volabat. (Liber Isaiae 6, 2)
et tetigit os meum et dixit: “Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur”. (Liber Isaiae 6, 7)
et dices ad eum: Vide, ut sileas; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, ob ardorem irae Rasin et Syriae et filii Romeliae, (Liber Isaiae 7, 4)
“Ascendamus ad Iudam et terrorem iniciamus ei et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel””. (Liber Isaiae 7, 6)
et erit in sanctuarium, in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in insidias habitantibus Ierusalem. (Liber Isaiae 8, 14)