Mosaico decorativo

Trouvé 4238 Résultats pour: Eum

  • et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset. (Liber Esther 5, 11)

  • Et, cum omnia haec habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochaeum Iudaeum sedentem in foribus regis”. (Liber Esther 5, 13)

  • ventum est ad eum locum, ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochaeus insidias Bagathan et Thares duorum eunuchorum ianitorum, qui voluerant manus mittere in regem Asuerum. (Liber Esther 6, 2)

  • Statimque rex: “Quis est, inquit, in atrio?”. Aman quippe exterius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, ut iuberet Mardochaeum suspendi in patibulo, quod ei fuerat praeparatum. (Liber Esther 6, 4)

  • et primus de regiis principibus nobilissimis induat eum et teneat equum eius et per plateam civitatis incedens clamet et dicat: “Sic honorabitur quemcumque voluerit rex honorare””. (Liber Esther 6, 9)

  • Tulit itaque Aman stolam et equum; indutumque Mardochaeum et impositum equo praecedebat in platea civitatis atque clamabat: “Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare”. (Liber Esther 6, 11)

  • Narravitque Zares uxori suae et amicis omnia, quae evenissent sibi; cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor eius: “Si de semine Iudaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non poteris praevalere contra eum, sed cades in conspectu eius”. (Liber Esther 6, 13)

  • Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt. (Liber Esther 6, 14)

  • Ad quem illa respondit: “Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam, pro qua rogo, et populum meum, pro quo obsecro. (Liber Esther 7, 3)

  • Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: “En etiam lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est bonum pro rege, stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos”. Cui dixit rex: “Appendite eum in eo”. (Liber Esther 7, 9)

  • Tulitque rex anulum suum, quem ab Aman recipi iusserat, et tradidit Mardochaeo; Esther autem constituit Mardochaeum super domum Aman. (Liber Esther 8, 2)

  • Et adiecit Esther loqui coram rege et procidit ad pedes eius flevitque et locuta ad eum oravit, ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas, quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet irritas fieri. (Liber Esther 8, 3)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina