Trouvé 4238 Résultats pour: Eum
Qui coniuraverunt adversus eum et lapidaverunt eum iuxta regis imperium in atrio domus Domini. (Liber II Paralipomenon 24, 21)
Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriae venitque in Iudam et Ierusalem et exterminaverunt cunctos principes populi atque universam praedam miserunt regi Damascum. (Liber II Paralipomenon 24, 23)
Et certe, cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus manibus eorum exercitum magnum valde, eo quod reliquissent Dominum, Deum patrum suorum; in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia. (Liber II Paralipomenon 24, 24)
Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis. Coniuraverunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadae sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est. Sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulcris regum. (Liber II Paralipomenon 24, 25)
Congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin. Et recensuit a viginti annis sursum invenitque trecenta milia iuvenum, qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clipeum. (Liber II Paralipomenon 25, 5)
Separavit itaque Amasias exercitum, qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum; at illi contra Iudam vehementer irati reversi sunt in regionem suam. (Liber II Paralipomenon 25, 10)
Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Ierusalem; cumque fugisset Lachis, miserunt post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi. (Liber II Paralipomenon 25, 27)
Reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David. (Liber II Paralipomenon 25, 28)
Et exquisivit Deum in diebus Zachariae, qui erudivit eum in timore Dei; et quamdiu requirebat Dominum, eum prosperari fecit Deus. (Liber II Paralipomenon 26, 5)
Et adiuvit eum Deus contra Philisthim et contra Arabas, qui habitabant in Gurbaal, et contra Meunitas. (Liber II Paralipomenon 26, 7)
Sed, cum roboratus esset, elevatum est cor eius in interitum suum, et deliquit contra Dominum Deum suum; ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis. (Liber II Paralipomenon 26, 16)
Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi; (Liber II Paralipomenon 26, 17)