Trouvé 4238 Résultats pour: Eum
et Iehu filium Namsi unges regem super Israel; Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges prophetam pro te. (Liber I Regum 19, 16)
Et erit: quicumque fugerit gladium Hazael, occidet eum Iehu; et, qui fugerit gladium Iehu, interficiet eum Eliseus. (Liber I Regum 19, 17)
Et relinquam mihi in Israel septem milia: universorum genua, quae non sunt incurvata ante Baal, et omne os, quod non osculatum est eum”. (Liber I Regum 19, 18)
Profectus ergo inde repperit Eliseum filium Saphat arantem duodecim iugis boum; et ipse cum duodecimo erat. Cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum, (Liber I Regum 19, 19)
qui statim, relictis bobus, cucurrit post Eliam et ait: “Osculer, oro, patrem meum et matrem meam, et sic sequar te”. Dixitque ei: “Vade et revertere; quid enim feci tibi?”. (Liber I Regum 19, 20)
ait: “Haec dicit Benadad: Argentum tuum et aurum tuum meum est, et uxores tuae et filii tui optimi mei sunt”. (Liber I Regum 20, 3)
Dixeruntque omnes maiores natu et universus populus ad eum: “Non audias neque acquiescas illi”. (Liber I Regum 20, 8)
Quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius atque dixerunt: “Frater tuus Benadad”. Et dixit eis: “Ite et adducite eum”. Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum. (Liber I Regum 20, 33)
Qui dixit ei: “Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam; et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria”. Achab: “Ego autem, inquit, foederatum te dimittam”. Et pepigit ei foedus et dimisit eum. (Liber I Regum 20, 34)
Cui ait: “Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo”. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit. (Liber I Regum 20, 36)
Sed et alterum inveniens virum dixit ad eum: “Percute me!”. Qui percussit eum et vulneravit. (Liber I Regum 20, 37)
Cumque rex transiret, clamavit ad regem et ait: “Servus tuus egressus est ad proeliandum comminus; cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me et ait: “Custodi virum istum! Qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius, aut talentum argenti appendes”. (Liber I Regum 20, 39)