Trouvé 994 Résultats pour: Erit
Nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. (Evangelium secundum Lucam 11, 30)
Lucerna corporis est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. (Evangelium secundum Lucam 11, 34)
Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, sicut quando lucerna in fulgore suo illuminat te”. (Evangelium secundum Lucam 11, 36)
ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. (Evangelium secundum Lucam 12, 34)
et cum austrum flantem, dicitis: “Aestus erit”, et fit. (Evangelium secundum Lucam 12, 55)
Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. (Evangelium secundum Lucam 13, 28)
Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: “Amice, ascende superius”; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus. (Evangelium secundum Lucam 14, 10)
Dico vobis: Ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentia. (Evangelium secundum Lucam 15, 7)
Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae sub caelo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua. (Evangelium secundum Lucam 17, 24)
Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis: (Evangelium secundum Lucam 17, 26)
Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur. (Evangelium secundum Lucam 17, 30)
dicens illis: “Scriptum est: “Et erit domus mea domus orationis”. Vos autem fecistis illam speluncam latronum”. (Evangelium secundum Lucam 19, 46)