Trouvé 994 Résultats pour: Erit
Expandentur rami eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani. (Prophetia Osee 14, 7)
Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi aurora expansa super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. (Prophetia Ioel 2, 2)
Et erit post haec: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt; (Prophetia Ioel 3, 1)
Et erit: omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit, quia in monte Sion et in Ierusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis, quos Dominus vocaverit. (Prophetia Ioel 3, 5)
Et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion monte sancto meo; et erit Ierusalem locus sanctus, et alieni non transibunt per eam amplius. (Prophetia Ioel 4, 17)
Et erit in die illa: stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte; et per omnes rivos Iudae ibunt aquae, et fons de domo Domini egredietur et irrigabit torrentem Settim. (Prophetia Ioel 4, 18)
Aegyptus in desolationem erit, et Idumaea in desertum desolationis, pro eo quod inique egerint in filios Iudae et effuderint sanguinem innocentem in terra eorum. (Prophetia Ioel 4, 19)
Si clanget tuba in civitate,populus non expavescet? Si erit malum in civitate, nonne Dominus fecit? (Prophetia Amos 3, 6)
et nolite quaerere Bethel et in Galgalam nolite intrare et in Bersabee nolite transire, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit iniquitas”. (Prophetia Amos 5, 5)
Et in omnibus vineis erit luctus, quia pertransibo in medio tui”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 5, 17)
Misertus est Dominus super hoc. “Non erit”, dixit Dominus Deus. (Prophetia Amos 7, 3)
Misertus est Dominus super hoc. “Sed et istud non erit”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Amos 7, 6)