Mosaico decorativo

Trouvé 994 Résultats pour: Erit

  • Et nunc tu es speciosa in aspectu et bona in verbis tuis. Quoniam, si feceris secundum quod locuta es, Deus tuus erit Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor regis sedebis et eris nominata per omnem terram”. (Liber Iudith 11, 23)

  • Dixitque ad eum Iudith: “Et quae sum ego, ut contradicam domino meo? Quoniam omne, quod erit optimum in oculis eius, festinans faciam, et erit hoc mihi gaudium usque ad diem mortis meae”. (Liber Iudith 12, 14)

  • Missae sunt epistulae per cursores ad universas provincias regis, ut perderent, occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent. (13a) Epistulae autem hoc exemplar fuit: “Rex magnus Artaxerxes centum viginti septem ab India usque Aethiopiam provinciarum satrapis et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, haec scribit: (13b) Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae dicioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed semper clementer et leniter agens gubernare subiectorum vitam absque ullo terrore, regnumque quietum et usque ad fines pervium praestans, optatam cunctis mortalibus pacem renovare. (13c) Quaerente autem me a consiliariis meis, quomodo hoc posset impleri, unus qui prudentia, bona voluntate et fide stabili ceteros praecellit et est post regem secundus, Aman nomine, (13d) indicavit mihi in totius orbis terrarum tribubus populum hostilem esse dispersum, qui, legibus suis contra omnium gentium faciens consuetudinem, regum iussa in perpetuum contemnat, ne consistat concordia nationum a nobis consolidata. (13e) Quod cum didicissemus, videntes unam hanc gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque negotiis contraire, pessima conficere et regni impedire pacem, (13f) iussimus, ut quoscumque Aman, qui negotiis publicis praepositus est et quem patris loco colimus, per litteras monstraverit, cum coniugibus ac liberis radicitus deleantur inimicorum gladiis, nullusque eorum misereatur, quarta decima die duodecimi mensis Adar anni praesentis; (13g) ut, qui iam olim sunt nefarii homines, uno die violenter ad inferos descendentes stabiles in posterum et quietas reddant nobis plene res publicas. 13h Qui autem celaverit genus eorum, inhabitabilis erit non solum inter homines, sed nec inter aves, et igne sancto comburetur; et substantia eorum in regnum conferetur. Valete”. (Liber Esther 3, 13)

  • “Numquid homo Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit vir?”. (Liber Iob 4, 17)

  • Longe fient filii eius a salute et conterentur in porta, et non erit qui eruat. (Liber Iob 5, 4)

  • et erit egeno spes, iniquitas autem contrahet os suum. (Liber Iob 5, 16)

  • Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae. (Liber Iob 5, 25)

  • Revertite! Nulla erit improbitas. Revertite! Adhuc praesens adest iustitia mea. (Liber Iob 6, 29)

  • Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi. (Liber Iob 11, 19)

  • Et hoc erit salus mea: non enim veniet in conspectu eius omnis impius. (Liber Iob 13, 16)

  • Ne credat vanitati errore deceptus, quia vanitas erit remuneratio eius. (Liber Iob 15, 31)

  • In profundissimum infernum descendent omnia mea; simul in pulvere erit requies mihi?”. (Liber Iob 17, 16)


"Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós." São Padre Pio de Pietrelcina