Trouvé 1195 Résultats pour: Ergo
Fecit ergo universa ecclesia eorum, qui redierant de captivitate, tabernacula et habitaverunt in tabernaculis. Non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem illum; et fuit laetitia magna nimis. (Liber Nehemiae 8, 17)
“Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus foedus et scribimus, et signant principes nostri, Levitae nostri et sacerdotes nostri”. (Liber Nehemiae 10, 1)
Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter sacerdotes et Levitas et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, in temporibus constitutis ab anno in annum, ut arderent super altare domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege; (Liber Nehemiae 10, 35)
Dixi quoque Levitis, ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandam diem sabbati. Et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum! (Liber Nehemiae 13, 22)
“Numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israel? Et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israel; et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenae. (Liber Nehemiae 13, 26)
Tulit ergo rex anulum, quo utebatur, de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Iudaeorum. (Liber Esther 3, 10)
Scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet, ex regis nomine, signantes litteras anulo meo, quia epistulae ex regis nomine scriptae et illius anulo signatae non possunt immutari”. (Liber Esther 8, 8)
Dixit ergo Dominus ad Satan: “Ecce, universa, quae habet, in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam”. Egressusque est Satan a facie Domini. (Liber Iob 1, 12)
Dixit ergo Dominus ad Satan: “Ecce, in manu tua est; verumtamen animam illius serva”. (Liber Iob 2, 6)
Voca ergo, si est qui tibi re spondeat! Ad quem sanctorum converteris? (Liber Iob 5, 1)
Beatus homo, qui corripitur a Deo; increpationem ergo Omnipotentis ne reprobes. (Liber Iob 5, 17)
Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei et loquar delectis verbis cum eo? (Liber Iob 9, 14)