Trouvé 2327 Résultats pour: Eos
Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et coeperunt aedificare templum Dei in Ierusalem; prophetae autem Dei adiuvabant eos. (Liber Esdrae 5, 2)
In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai et consiliarii eorum, sicque dixerunt eis: “Quis dedit vobis potestatem, ut domum hanc aedificaretis et materiam istam praepararetis? (Liber Esdrae 5, 3)
Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum caeli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldaei, qui domum hanc destruxit et populum eius transtulit in Babylonem. (Liber Esdrae 5, 12)
Et comederunt filii Israel, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes, qui a coinquinatione gentium terrae transierunt ad eos, ut quaererent Dominum, Deum Israel. (Liber Esdrae 6, 21)
Et fecerunt sollemnitatem Azymorum septem diebus in laetitia, quoniam laetificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assyriae ad eos, ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini, Dei Israel. (Liber Esdrae 6, 22)
Vobis quoque notum facimus de universis sacerdotibus et Levitis et cantoribus et ianitoribus, oblatis et ministris domus Dei huius, ut tributum et annonas et vectigal non habeatis potestatem imponendi super eos. (Liber Esdrae 7, 24)
Congregavi autem eos ad fluvium, qui decurrit ad Ahava, et mansimus ibi tribus diebus. Recensui populum et sacerdotes; de filiis autem Levi non inveni ibi. (Liber Esdrae 8, 15)
Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphiae loco, et posui in ore eorum verba, quae loquerentur ad Eddo et fratres eius, ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri. (Liber Esdrae 8, 17)
et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et vasa aeris fulgentis optimi duo pretiosa ut aurum. (Liber Esdrae 8, 27)
percutiamus foedus cum Domino Deo nostro, ut proiciamus universas uxores et eos, qui de his nati sunt, iuxta voluntatem Domini et eorum, qui timent praeceptum Domini Dei nostri, et secundum legem fiat. (Liber Esdrae 10, 3)
Et surrexit Esdras sacerdos et dixit ad eos: “Vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israel. (Liber Esdrae 10, 10)
Tantummodo Ionathan filius Asael et Iaasia filius Thecue steterunt contra hoc, et Mosollam et Sabethai Levites adiuverunt eos. (Liber Esdrae 10, 15)