Mosaico decorativo

Trouvé 2327 Résultats pour: Eos

  • Omnes nequitiae eorum in Galgala, profecto ibi exosos habui eos. Propter malitiam operum eorum de domo mea eiciam eos. Non addam ut diligam eos; omnes principes eorum rebelles. (Prophetia Osee 9, 15)

  • Abiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum; et erunt vagi in nationibus. (Prophetia Osee 9, 17)

  • Ex diebus Gabaa peccavit Israel; ibi perstiterunt. Non comprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis? (Prophetia Osee 10, 9)

  • “Iuxta desiderium meum corripiam eos; congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas. (Prophetia Osee 10, 10)

  • Quanto magis vocabam eos, tanto recesserunt a facie mea; ipsi Baalim immolabant et simulacris sacrificabant. (Prophetia Osee 11, 2)

  • Et ego dirigebam gressus Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. (Prophetia Osee 11, 3)

  • In funiculis humanitatis trahebam eos, in vinculis caritatis; et fui eis, quasi qui elevant infantem ad maxillas suas, et declinavi ad eum, ut vesceretur. (Prophetia Osee 11, 4)

  • Saeviet gladius in civitatibus eius et consumet garrulos eius et comedet eos propter consilia eorum. (Prophetia Osee 11, 6)

  • Et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriae; et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. (Prophetia Osee 11, 11)

  • Occurram eis quasi ursa, raptis catulis, et dirumpam claustrum cordis eorum: et consumam eos ibi quasi leo; bestia agri scindet eos. (Prophetia Osee 13, 8)

  • De manu inferni liberabo eos, de morte redimam eos? Ubi pestilentiae tuae, o mors? Ubi pestis tua, inferne? Consolatio abscondita est ab oculis meis”. (Prophetia Osee 13, 14)

  • Assyria non salvabit nos; super equum non ascendemus nec vocabimus ultra: “Deos nostros!” opera manuum nostrarum, quia in te misericordiam consequetur pupillus”. (Prophetia Osee 14, 4)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina