Trouvé 2327 Résultats pour: Eos
Et, qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Iudam et eos, qui cum ipso erant, a tergo. (Liber I Maccabaeorum 9, 16)
Et elegit Bacchides viros impios et constituit eos dominos regionis; (Liber I Maccabaeorum 9, 25)
et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos et illudebat. (Liber I Maccabaeorum 9, 26)
“Ex quo frater tuus Iudas defunctus est, et vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos et Bacchidem et eos, qui inimici sunt gentis nostrae; (Liber I Maccabaeorum 9, 29)
Et Ionathas misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabathaeos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus. (Liber I Maccabaeorum 9, 35)
Et surrexerunt ad eos ex insidiis et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi; et residui fugerunt in montes, et acceperunt omnia spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 9, 40)
Et dissiliit Ionathas et, qui cum eo erant, in Iordanem et transnataverunt in ulteriora; et non transierunt ad eos Iordanem. (Liber I Maccabaeorum 9, 48)
Et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Ierusalem in custodia. (Liber I Maccabaeorum 9, 53)
Et cogitaverunt omnes iniqui dicentes: “Ecce Ionathas et, qui cum eo sunt, in silentio habitant confidentes; nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte”. (Liber I Maccabaeorum 9, 58)
Et surrexit, ut veniret cum exercitu multo, et misit occulte epistulas sociis suis, qui erant in Iudaea, ut comprehenderent Ionathan et eos, qui cum eo erant; et non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum. (Liber I Maccabaeorum 9, 60)
Et apprehenderunt de viris regionis, qui principes erant malitiae, quinquaginta viros et occiderunt eos. (Liber I Maccabaeorum 9, 61)
Et tradiderunt, qui erant in arce, Ionathae obsides, et reddidit eos parentibus ipsorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 9)