Mosaico decorativo

Trouvé 1617 Résultats pour: Eorum

  • Ut autem audierunt filii Israel, omnes simul irruerunt in illos et concidebant illos usque Chobam. Similiter autem et, qui in Ierusalem erant, advenerunt ex omni montana; renuntiata enim sunt illis, quae facta sunt in castris inimicorum illorum. Et qui in Galaad et qui in Galilaea erant, persecuti sunt illos et percusserunt eos plaga magna, donec transirent Damascum et terminos eorum. (Liber Iudith 15, 5)

  • Non enim cecidit potens eorum a iuvenibus, nec filii Titanum percusserunt illum, nec alti gigantes superposuerunt se illi, sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit illum. (Liber Iudith 16, 6)

  • Vae gentibus assurgentibus generi meo! Dominus omnipotens vindicabit illos, in die iudicii visitabit eos, ut det ignem et vermes in carnes eorum, et comburentur, ut sentiant usque in aeternum”. (Liber Iudith 16, 17)

  • (1a) Anno secundo, regnante Artaxerxe rege magno, prima die mensis Nisan vidit somnium Mardochaeus filius Iair filii Semei filii Cis de tribu Beniamin, (1b) vir magnus, qui ministrabat in aula regia. (1c) Et hoc eius somnium fuit. Apparuerunt voces et tumultus et tonitrua et terraemotus et conturbatio magna super terram. (1d) Et ecce duo dracones magni parati prodierunt uterque luctari; (1e) et facta est illorum magna pugna, et dominabantur, et congregatae sunt nationes (1f) in die tenebroso et malo, et fuit perturbatio magna in habitantibus super terram. (1g) Et timuerunt perditionem (1h) clamaveruntque ad Deum. Et a voce clamoris eorum factus est fons parvus, qui crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit. (1i) Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclitos. (1k) Quod cum vidisset somnium Mardochaeus et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet; et fixum habebat in animo, quousque revelaretur. (Liber Esther 1, 0)

  • Quaesitum est et inventum, et appensus uterque eorum in patibulo; mandatumque est libro annalium coram rege. (Liber Esther 2, 23)

  • Missae sunt epistulae per cursores ad universas provincias regis, ut perderent, occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent. (13a) Epistulae autem hoc exemplar fuit: “Rex magnus Artaxerxes centum viginti septem ab India usque Aethiopiam provinciarum satrapis et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, haec scribit: (13b) Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae dicioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed semper clementer et leniter agens gubernare subiectorum vitam absque ullo terrore, regnumque quietum et usque ad fines pervium praestans, optatam cunctis mortalibus pacem renovare. (13c) Quaerente autem me a consiliariis meis, quomodo hoc posset impleri, unus qui prudentia, bona voluntate et fide stabili ceteros praecellit et est post regem secundus, Aman nomine, (13d) indicavit mihi in totius orbis terrarum tribubus populum hostilem esse dispersum, qui, legibus suis contra omnium gentium faciens consuetudinem, regum iussa in perpetuum contemnat, ne consistat concordia nationum a nobis consolidata. (13e) Quod cum didicissemus, videntes unam hanc gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque negotiis contraire, pessima conficere et regni impedire pacem, (13f) iussimus, ut quoscumque Aman, qui negotiis publicis praepositus est et quem patris loco colimus, per litteras monstraverit, cum coniugibus ac liberis radicitus deleantur inimicorum gladiis, nullusque eorum misereatur, quarta decima die duodecimi mensis Adar anni praesentis; (13g) ut, qui iam olim sunt nefarii homines, uno die violenter ad inferos descendentes stabiles in posterum et quietas reddant nobis plene res publicas. 13h Qui autem celaverit genus eorum, inhabitabilis erit non solum inter homines, sed nec inter aves, et igne sancto comburetur; et substantia eorum in regnum conferetur. Valete”. (Liber Esther 3, 13)

  • Ivit itaque Mardochaeus et fecit omnia, quae ei Esther mandaverat. (17a) Mardochaeus autem scidit vestimenta sua et substravit cilicium et cecidit super faciem suam in terram, et seniores populi, a mane usque ad vesperam (17b) et dixit: “Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es. (17c) Domine, Domine, rex omnipotens, in dicione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel. (17d) Tu enim fecisti caelum et terram et quidquid mirabile caeli ambitu continetur; (17e) Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuae. (17f) Tu scis, Domine, quia libenter adorarem plantas pedum Aman pro salute Israel; (17g) hoc autem non feci, ne gloriam hominis ponerem super gloriam Dei mei, et alium non adorabo nisi te, Domine, Deus meus. (17h) Et non facio ea in arrogantia neque in gloriae cupiditate, Domine. Appare, Domine; manifestare, Domine! (17i) Et nunc, Domine rex, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, parce populo tuo, quia volunt nos inimici nostri perdere et delere hereditatem tuam. (17k) Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de terra Aegypti. (17l) Exaudi deprecationem meam et propitius esto sorti tuae; et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine, et ne claudas ora te canentium”. (17m) Omnis quoque Israel ex totis viribus clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet. (17n) Esther quoque regina confugit ad Dominum pavens periculum mortis, quod imminebat. (17o) Cumque deposuisset vestes gloriae, suscepit indumenta luctus et pro unguentis superbiae implevit caput suum cinere et corpus suum humiliavit ieiuniis valde. (17p) Et cecidit super terram cum ancillis suis a mane usque ad vesperam et dixit: (17q) “Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es. Suffraga mihi soli et non habenti defensorem praeter te, Domine, (17r) quoniam periculum in manu mea est. (17s) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Noe in aqua diluvii conservasti. (17t) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Abrahae in trecentis et decem octo viris novem reges tradidisti. (17u) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Ionam de ventre ceti liberasti. (17v) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Ananiam, Azariam et Misael de camino ignis liberasti. (17x) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Daniel de lacu leonum eruisti. (17y) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Ezechiae, regi Iudaeorum, morte damnato et oranti pro vita misertus es et donasti ei vitae annos quindecim. (17z) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Annae petenti in desiderio animae filii generationem donasti. (17aa) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu omnes complacentes tibi liberas, Domine, usque in finem. (17bb) Et nunc adiuva me solitariam et neminem habentem nisi te, Domine, Deus meus. (17cc) Tu nosti quoniam abominata est ancilla tua concubitum incircumcisorum. (17dd) Deus, tu nosti quoniam non manducavi de mensa exsecrationum et vinum libationum eorum non bibi. (17ee) Tu nosti quoniam a die translationis meae non sum laetata, Domine, nisi in te solo. (17ff) Tu scis, Deus, quoniam, ex quo vestimentum hoc super caput meum est, exsecror illud tamquam pannum menstruatae et non indui illud in die bona. (17gg) Et nunc subveni orphanae mihi et verbum concinnum da in os meum in conspectu leonis et gratam me fac coram eo et converte cor eius in odium oppugnantis nos, in perditionem eius et eorum, qui consentiunt ei. (17hh) Nos autem libera de manu inimicorum nostrorum; converte luctum nostrum in laetitiam et dolores nostros in sanitatem. (17ii) Surgentes autem supra partem tuam, Deus, fac in exemplum. (17kk) Appare, Domine; manifestare, Domine!”. (Liber Esther 4, 17)

  • Quibus permisit rex Iudaeis in singulis civitatibus, ut in unum congregarentur et starent pro animabus suis et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis interficerent atque delerent et spolia eorum diriperent; (Liber Esther 8, 11)

  • et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertia decima mensis duodecimi, qui vocatur Adar. (12a) Quomodo praecepit eis uti suis legibus in omni civitate et auxiliari illis et uti inimicis et adversariis ipsorum, sicut vellent, in uno die, (12b) in omni regno Artaxerxis, quarta decima die duodecimi mensis, id est Adar. (12c) Hoc est exemplar epistulae: (12d) “Rex magnus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum viginti septem provinciarum satrapis ac omnibus, qui nostrae iussioni oboediunt, salutem dicit. (12e) Multi nimia bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam; (12f) et non solum subiectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes in ipsos, qui dederunt, moliuntur insidias. (12g) Nec contenti sunt gratiarum actionem ex hominibus auferre, sed etiam vaniloquiis eorum, qui bono imperiti sunt inflati, Dei quoque cuncta cernentis et malum odientis arbitrantur se posse fugere sententiam. (12h) Saepe autem et multi in potestate constituti, amicorum, quibus credita erant officia consilio, participes facti sunt effusionis sanguinis innocentis et implicati calamitatibus insanabilibus, (12i) cum isti perversis et mendacibus cuniculis deciperent sinceram principum benignitatem. (12k) Quae res non tam ex veteribus probatur historiis quam ex his, quae in promptu sunt, intuentibus, quae pestilentia indigne dominantium perpetrata sunt. (12l) Unde in posterum providendum est paci omnium provinciarum. (12m) Si diversa iubeamus, quae sub oculis veniunt, discernimus semper cum clementissima attentione. (12n) Aman enim filius Amadathi, Macedo, alienusque a Persarum sanguine et a pietate nostra multum distans, a nobis hospitio susceptus est. (12o) Et tantam in se expertus humanitatem, quam erga omnem gentem habemus, ut pater noster publice vocaretur et adoraretur ab omnibus post regem semper secundus. (12p) Qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est, ut regno nos privare niteretur et spiritu. (12q) Nam nostrum servatorem et permanentem benefactorem Mardochaeum et irreprehensibilem consortem regni nostri Esther cum omni gente ipsorum tortuosis quibusdam atque fallacibus machinis expetivit in mortem; (12r) hoc cogitans, ut, illis interfectis, insidiaretur nostrae solitudini et regnum Persarum transferret in Macedonas. (12s) Nos autem a pessimo mortalium Iudaeos neci destinatos in nulla penitus culpa repperimus; sed e contrario iustissimis utentes legibus (12t) et filios altissimi et maximi semperque viventis Dei, cuius beneficio et nobis et patribus nostris regnum est optima dispositione directum. (12u) Bene igitur facietis non utentes litteris, quas Aman filius Amadathi direxerat. (12v) Pro quo scelere ante portas huius urbis, id est Susan, ipse, qui machinatus est cum omni cognatione sua, pendet in patibulo, Deo, qui gubernat omnia, celeriter ei reddente quod meruit. (12x) Exemplar autem huius edicti, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Iudaeis uti legibus suis. (12y) Quibus debetis esse adminiculo, ut contra eos, qui in tempore tribulationis eos aggrediuntur, se possint defendere quarta decima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar. (12z) Hanc enim diem omnipotens Deus destinatam in interitum electi generis eis vertit in gaudium. (12aa) Unde et vos inter sollemnes vestros dies hanc habetote diem insignem et celebrate eam cum omni laetitia, (12bb) ut nunc et in posterum illa nobis et benevolis Persis sit salus, illis autem, qui nobis insidiantur, memoria perditionis. (12cc) Omnis autem civitas et provincia, quae noluerit sollemnitatis huius esse particeps, gladio et igne in ira pereat; et sic deleatur, ut non solum hominibus invia, sed etiam bestiis et volatilibus in sempiternum abominabilis relinquatur. Valete”. (Liber Esther 8, 12)

  • Apud omnes populos, urbes atque provincias, quocumque regis iussa veniebant, Iudaeis fuit exsultatio, epulae atque convivia et festus dies, in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caeremoniis iungerentur; grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat. (Liber Esther 8, 17)

  • Congregatique sunt per singulas civitates, ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos; nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos invaserat formido eorum. (Liber Esther 9, 2)

  • Quos cum occidissent, praedas de substantiis eorum tangere noluerunt. (Liber Esther 9, 10)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina