Trouvé 2353 Résultats pour: Enim
paenitet enim me quod dederim illi filiam meam: quaesivit enim me occidere”. (Liber I Maccabaeorum 11, 10)
tentavimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis; multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos. (Liber I Maccabaeorum 12, 10)
habemus enim de caelo auxilium, quod nos adiuvat, et liberati sumus nos ab inimicis nostris, et humiliati sunt inimici nostri. (Liber I Maccabaeorum 12, 15)
Et exiit ab Ierusalem et occurrit eis in Amathitem regionem; non enim dedit eis spatium, ut ingrederentur regionem eius. (Liber I Maccabaeorum 12, 25)
Ionathas autem et, qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane; videbant enim luminaria ardentia. (Liber I Maccabaeorum 12, 29)
Et insecutus est eos Ionathas et non comprehendit eos; transierant enim flumen Eleutherum. (Liber I Maccabaeorum 12, 30)
audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii, et posuit ibi custodes, ut custodirent eam. (Liber I Maccabaeorum 12, 34)
Et nunc remitte eos in domos suas. Elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi et reliqua praesidia et reliquum exercitum et universos praepositos negotiis et conversus abibo; propterea enim veni”. (Liber I Maccabaeorum 12, 45)
Et quaesierunt omnes gentes, quae erant in circuitu eorum, conterere eos; dixerunt enim: (Liber I Maccabaeorum 12, 53)
Et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis; non enim melior sum fratribus meis. (Liber I Maccabaeorum 13, 5)
Quaecumque enim constituimus vobis, constant; munitiones, quas aedificastis, vobis sint. (Liber I Maccabaeorum 13, 38)
Invaluit enim ipse et fratres eius et domus patris eius et expugnavit inimicos Israel ab eis; et statuerunt ei libertatem”. Et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in monte Sion. (Liber I Maccabaeorum 14, 26)