Trouvé 2353 Résultats pour: Enim
Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel; sic enim praeceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 2, 33)
Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. (Liber Numeri 3, 4)
Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus”. (Liber Numeri 3, 13)
Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex iumentis. Ex die, quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi eos mihi. (Liber Numeri 8, 17)
Et ille: “Noli, inquit, nos relinquere; tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. (Liber Numeri 10, 31)
Populo quoque dices: Sanctificamini, cras comedetis carnes; ego enim audivi vos flere: "Quis dabit nobis escas carnium? Bene nobis erat in Aegypto". Et dabit vobis Dominus carnes, et comedetis (Liber Numeri 11, 18)
Vocatusque est ille locus Cibrottaava; ibi enim sepelierunt populum, qui desideraverat. (Liber Numeri 11, 34)
erat enim Moyses vir humillimus super omnes homines, qui morabantur in terra (Liber Numeri 12, 3)
Ore enim ad os loquor ei, et palam et non per aenigmata et figuras Dominum videt! Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi?”. (Liber Numeri 12, 8)
Nolite ascendere, non enim est Dominus vobiscum, ne corruatis coram inimicis vestris! (Liber Numeri 14, 42)
Verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum; idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam”. (Liber Numeri 15, 31)
et omne concilium tuum stet contra Dominum? Quid est enim Aaron, ut murmuretis contra eum?”. (Liber Numeri 16, 11)