Trouvé 2353 Résultats pour: Enim
Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed nondum est finis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 6)
Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca; (Evangelium secundum Matthaeum 24, 7)
erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 21)
Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 24)
sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 27)
Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 37)
Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe, (Evangelium secundum Matthaeum 24, 38)
Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum; (Evangelium secundum Matthaeum 25, 3)
Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 14)
omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 29)
Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; (Evangelium secundum Matthaeum 25, 35)
Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; (Evangelium secundum Matthaeum 25, 42)