Trouvé 2353 Résultats pour: Enim
Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israel et domus Iudae”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 5, 11)
Sufflavit sufflatorium in igne, consumptum est plumbum; frustra conflavit conflator, scoriae enim non sunt separatae. (Liber Ieremiae 6, 29)
Et quiescere faciam de urbibus Iudae et de plateis Ierusalem vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae: in desolationem enim erit terra”. (Liber Ieremiae 7, 34)
Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt; verbum enim Domini proiecerunt, et sapientia nulla est in eis. (Liber Ieremiae 8, 9)
“Quare sedemus? Convenite, et ingrediamur civitates munitas et pereamus ibi, quia Dominus Deus noster tradidit nos in interitum et potum dedit nobis aquam fellis; peccavimus enim Domino. (Liber Ieremiae 8, 14)
Numquid resina non est in Galaad? Aut medicus non est ibi? Quare enim non est obducta cicatrix filiae populi mei? (Liber Ieremiae 8, 22)
et vir fratrem suum decipit, et veritatem non loquuntur; docuerunt enim linguam suam loqui mendacium, inique egerunt, noluerunt converti. (Liber Ieremiae 9, 4)
Propterea haec dicit Dominus exercituum: “Ecce ego conflabo et probabo eos; quid enim aliud faciam filiae populi mei? (Liber Ieremiae 9, 6)
sed in hoc glorietur, qui gloriatur: scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra; haec enim placent mihi, ait Dominus. (Liber Ieremiae 9, 23)
Quis non timebit te, o rex gentium? Te enim decet, quoniam inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis earum nullus est similis tui. (Liber Ieremiae 10, 7)
Non est his similis pars Iacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius, Dominus exercituum nomen illi. (Liber Ieremiae 10, 16)
Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Iuda, et secundum numerum viarum Ierusalem posuistis aras confusioni, aras ad sacrificandum Baal. (Liber Ieremiae 11, 13)