Trouvé 2353 Résultats pour: Enim
Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, aufert a Ierusalem et a Iuda robur et praesidium, omne robur panis et omne robur aquae, (Liber Isaiae 3, 1)
Apprehendet enim vir fratrem suum in domo patris sui: “Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua”. (Liber Isaiae 3, 6)
Ruit enim Ierusalem, et Iudas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius. (Liber Isaiae 3, 8)
Vae impio in malum: retributio enim manuum eius fiet ei! (Liber Isaiae 3, 11)
Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius: “Vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domibus vestris. (Liber Isaiae 3, 14)
et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et super coetum eius nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio, (Liber Isaiae 4, 5)
Vinea enim Domini exercituum domus Israel est, et vir Iudae germen eius delectabile; et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce nequitia. (Liber Isaiae 5, 7)
Decem enim iugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres. (Liber Isaiae 5, 10)
Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et palea flamma consumitur, sic radix eorum quasi tabes erit, et flos eorum sicut putredo ascendet; abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt. (Liber Isaiae 5, 24)
Caput enim Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus; (Liber Isaiae 7, 8)
et prae ubertate lactis comedet butyrum; butyrum enim et mel manducabit omnis, qui relictus fuerit in medio terrae. (Liber Isaiae 7, 22)
Cum sagittis et arcu ingredientur illuc, vepres enim et spinae erit universa terra. (Liber Isaiae 7, 24)