Trouvé 2979 Résultats pour: End
Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus. (Evangelium secundum Lucam 19, 4)
Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus dixit ad eum: “Zacchaee, festinans descende, nam hodie in domo tua oportet me manere”. (Evangelium secundum Lucam 19, 5)
Et festinans descendit et excepit illum gaudens. (Evangelium secundum Lucam 19, 6)
Et his dictis, praecedebat ascendens Hierosolymam. (Evangelium secundum Lucam 19, 28)
Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes (Evangelium secundum Lucam 19, 45)
“Ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et inscriptionem?”. (Evangelium secundum Lucam 20, 24)
Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt. (Evangelium secundum Lucam 20, 26)
Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit: “Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob”. (Evangelium secundum Lucam 20, 37)
“Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis, (Evangelium secundum Lucam 20, 46)
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa; (Evangelium secundum Lucam 21, 34)
Ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum; ibi parate”. (Evangelium secundum Lucam 22, 12)
Dixit ergo eis: “Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et, qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. (Evangelium secundum Lucam 22, 36)