Trouvé 2979 Résultats pour: End
Apprehendit auribus canem, qui transiens commiscetur rixae alterius. (Liber Proverbiorum 26, 17)
Qui derelinquunt legem, laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum. (Liber Proverbiorum 28, 4)
Vir sapiens, si cum stulto iudicio contenderit, sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem. (Liber Proverbiorum 29, 9)
Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. (Liber Proverbiorum 29, 12)
Vidisti hominem velocem ad loquendum? Magis illo spem habebit insipiens. (Liber Proverbiorum 29, 20)
Quis ascendit in caelum atque descendit? Quis continuit spiritum in manibus suis? Quis colligavit aquas quasi in vestimento? Quis statuit omnes terminos terrae? Quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti? (Liber Proverbiorum 30, 4)
Ne addas quidquam verbis illius: et arguaris inveniarisque mendax. (Liber Proverbiorum 30, 6)
vanitatem et verba mendacia longe fac a me, mendicitatem et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victum demensum mihi, (Liber Proverbiorum 30, 8)
IOD. Manum suam misit ad colos, et digiti eius apprehenderunt fusum. (Liber Proverbiorum 31, 19)
CAPH. Palmas suas aperuit inopi et manum suam extendit ad pauperem. (Liber Proverbiorum 31, 20)
SAMECH. Sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananaeo. (Liber Proverbiorum 31, 24)
Quod fuit, ipsum est, quod futurum est. Quod factum est, ipsum est, quod faciendum est: (Liber Ecclesiastes 1, 9)