Mosaico decorativo

Trouvé 1722 Résultats pour: Ego

  • Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam roboris vestri et delicias oculorum vestrorum et sollicitudinem animae vestrae. Filii vestri et filiae, quas reliquistis, gladio cadent. (Prophetia Ezechielis 24, 21)

  • Eritque Ezechiel vobis in portentum: iuxta omnia, quae fecit, facietis, cum venerit istud, et scietis quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 24, 24)

  • in die, inquam, illa aperietur os tuum cum eo, qui fugit; et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum, et scient quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 24, 27)

  • idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem, et collocabunt castra sua in te et ponent in te tentoria sua; ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum. (Prophetia Ezechielis 25, 4)

  • Daboque Rabba in pascua camelorum et filios Ammon in cubile pecorum, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 25, 5)

  • idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram, et scies quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 25, 7)

  • idcirco ecce ego aperiam latus Moab privans eam civitatibus, civitatibus, inquam, eius, a finibus eius, decore terrae: Bethiesimoth et Baalmeon et Cariathaim; (Prophetia Ezechielis 25, 9)

  • Et in Moab faciam iudicia, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 25, 11)

  • propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos et interficiam Cherethaeos et perdam reliquias maritimae regionis; (Prophetia Ezechielis 25, 16)

  • faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore, et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos”. (Prophetia Ezechielis 25, 17)

  • propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans; (Prophetia Ezechielis 26, 3)

  • Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus; et erit in direptionem gentibus. (Prophetia Ezechielis 26, 5)


"Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia." São Padre Pio de Pietrelcina