Trouvé 1722 Résultats pour: Ego
“Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego percussi foedus cum patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti de domo servitutis, dicens: (Liber Ieremiae 34, 13)
Propterea haec dicit Dominus: Vos non audistis me, ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo; ecce ego praedico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terrae. (Liber Ieremiae 34, 17)
Ecce ego praecipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc; et proeliabuntur adversus eam et capient eam et incendent igni; et civitates Iudae dabo in solitudinem, eo quod non sit habitator”. (Liber Ieremiae 34, 22)
Praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab, quos praecepit filiis suis, ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia oboedierunt praecepto patris sui; ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens et loquens, et non oboedistis mihi. (Liber Ieremiae 35, 14)
Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego adducam super Iudam et super omnes habitatores Ierusalem universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt, vocavi illos, et non responderunt mihi”. (Liber Ieremiae 35, 17)
si forte, audiente domo Iudae universa mala, quae ego cogito facere eis, revertatur unusquisque a via sua pessima, et propitius ero iniquitati et peccato eorum”. (Liber Ieremiae 36, 3)
Et praecepit Ieremias Baruch dicens: “Ego impeditus sum nec valeo ingredi domum Domini. (Liber Ieremiae 36, 5)
Dixit autem eis Baruch: “Ex ore suo loquebatur ad me omnes sermones istos, et ego scribebam in volumine atramento”. (Liber Ieremiae 36, 18)
Et misit rex Sedecias et tulit ad se Ieremiam prophetam ad ostium tertium, quod erat in domo Domini; et dixit rex ad Ieremiam: “Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid”. (Liber Ieremiae 38, 14)
Respondit autem Ieremias: “Non te tradent; audi, quaeso, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua. (Liber Ieremiae 38, 20)
dices ad eos: “Prostravi ego preces meas coram rege, ne me reduci iuberet in domum Ionathan, et ibi morerer””. (Liber Ieremiae 38, 26)
“Vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum; et erunt in conspectu tuo in die illa. (Liber Ieremiae 39, 16)