Mosaico decorativo

Trouvé 1722 Résultats pour: Ego

  • Ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit: “Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? (Liber II Samuelis 7, 18)

  • Erat autem de domo Saul servus nomine Siba; quem cum vocasset rex ad se, dixit ei: “Tune es Siba?”. Et ille respondit: “Ego sum, servus tuus”. (Liber II Samuelis 9, 2)

  • Qui adorans eum dixit: “Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei?”. (Liber II Samuelis 9, 8)

  • Et ait Urias ad David: “Arca et Israel et Iuda habitant in papilionibus, et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent; et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea? Per salutem tuam et per salutem animae tuae, non faciam rem hanc!”. (Liber II Samuelis 11, 11)

  • Dixit autem Nathan ad David: “Tu es ille vir! Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel et ego erui te de manu Saul; (Liber II Samuelis 12, 7)

  • Itaque haec dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo, et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius. (Liber II Samuelis 12, 11)

  • Tu enim fecisti abscondite; ego vero faciam istud in conspectu omnis Israel et in conspectu solis”. (Liber II Samuelis 12, 12)

  • Nunc autem, quia mortuus est, quare ieiuno? Numquid potero revocare eum amplius? Ego vadam magis ad eum, ille vero non revertetur ad me”. (Liber II Samuelis 12, 23)

  • Et ego quo ibo in opprobrio meo? Et tu eris quasi unus de insipientibus in Israel; quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi”. (Liber II Samuelis 13, 13)

  • Praecepit autem Absalom pueris suis dicens: “Observate. Cum hilarior fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite Amnon et interficite eum!, nolite timere; ego enim sum, qui praecepi vobis. Roboramini et estote viri fortes”. (Liber II Samuelis 13, 28)

  • Et ait ad eam rex: “Quid causae habes?”. Quae respondit: “Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est vir meus. (Liber II Samuelis 14, 5)

  • Et ait rex ad mulierem: “Vade in domum tuam, et ego iubebo de te”. (Liber II Samuelis 14, 8)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina