Trouvé 1722 Résultats pour: Ego
Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus; et ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adiutorium meum; et ego remansi ibi iuxta regem Persarum. (Prophetia Danielis 10, 13)
Et ait: “Numquid scis, quare venerim ad te? Et nunc revertar, ut proelier adversum principem Persarum. Et ego egrediar, et ecce princeps Graecorum veniens. (Prophetia Danielis 10, 20)
Ego autem ab anno primo Darii Medi astabam ei, ut confortaretur et roboraretur. (Prophetia Danielis 11, 1)
Et vidi ego Daniel: et ecce duo alii stabant, unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis. (Prophetia Danielis 12, 5)
Et ego audivi et non intellexi et dixi: “Domine mi, quid erit finis horum?”. (Prophetia Danielis 12, 8)
et exclamavit voce magna: “Innocens ego sum a sanguine huius”. (Prophetia Danielis 13, 46)
Et dixit: “Voca nomen eius 'Non populus meus', quia vos non populus meus, et ego 'Non sum' vobis. (Prophetia Osee 1, 9)
Contendite adversum matrem vestram; contendite, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius; auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum, (Prophetia Osee 2, 4)
Propter hoc ecce ego saepiam viam tuam spinis et saepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet; (Prophetia Osee 2, 8)
Et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum, quae fecerunt Baal. (Prophetia Osee 2, 10)
Propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius; (Prophetia Osee 2, 16)
Et dixi ad eam: “Dies multos exspectabis me; non fornicaberis et non eris viro, neque ibo ego ad te”. (Prophetia Osee 3, 3)