Trouvé 1917 Résultats pour: Eam
quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. (Liber Psalmorum 116, 8)
Haec porta Domini; iusti intrabunt in eam. - (Liber Psalmorum 118, 20)
HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et servabo eam semper. (Liber Psalmorum 119, 33)
Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, secundum iudicium tuum vivifica me. (Liber Psalmorum 119, 149)
RES. Vide humiliationem meam et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. (Liber Psalmorum 119, 153)
Iudica causam meam et redime me; propter eloquium tuum vivifica me. (Liber Psalmorum 119, 154)
Domine, libera animam meam a labiis mendacii, a lingua dolosa. (Liber Psalmorum 120, 2)
Canticum ascensionum. Salomonis. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant, qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat, qui custodit eam. (Liber Psalmorum 127, 1)
Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. (Liber Psalmorum 130, 2)
Quia apud te propitiatio est, ut timeamus te. (Liber Psalmorum 130, 4)
Vere pacatam et quietam feci animam meam; sicut ablactatus in sinu matris suae, sicut ablactatus, ita in me est anima mea. (Liber Psalmorum 131, 2)
Ecce audivimus eam esse in Ephratha, invenimus eam in campis Iaar. (Liber Psalmorum 132, 6)