Trouvé 1917 Résultats pour: Eam
In terra bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes et portet fructum et sit in vineam grandem. (Prophetia Ezechielis 17, 8)
Dic: Haec dicit Dominus Deus: Ergone prosperabitur? Nonne radices eius evellet et fructum eius distringet, et marcescent omnia recentia germina eius, et arescet? Et non opus erit brachio grandi neque populo multo, ut evellat eam radicitus. (Prophetia Ezechielis 17, 9)
Ecce plantata est; ergone prosperabitur? Nonne, cum tetigerit eam ventus urens, siccabitur et in areis, in quibus germinaverat, arescet?”. (Prophetia Ezechielis 17, 10)
Et miserunt eum in caveam in circulis et adduxerunt eum ad regem Babylonis; qui misit eum in carcerem, ne audiretur vox eius ultra super montes Israel. (Prophetia Ezechielis 19, 9)
Et evulsa est in ira in terramque proiecta, et ventus urens siccavit fructum eius; abrepta et arefacta est virga roboris eius, ignis comedit eam. (Prophetia Ezechielis 19, 12)
Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: In die qua elegi Israel et levavi manum meam pro stirpe domus Iacob et apparui eis in terra Aegypti et levavi manum meam pro eis dicens: Ego Dominus Deus vester; (Prophetia Ezechielis 20, 5)
in die illa levavi manum meam pro eis, ut educerem eos de terra Aegypti in terram, quam provideram eis fluentem lacte et melle, quae est egregia inter omnes terras. (Prophetia Ezechielis 20, 6)
Et irritaverunt me nolueruntque me audire; unusquisque abominationes oculorum suorum non proiecit, nec idola Aegypti reliquerunt. Et dixi, ut effunderem indignationem meam super eos et consummarem iram meam in eis in medio terrae Aegypti. (Prophetia Ezechielis 20, 8)
Attamen ego levavi quoque manum meam super eos in deserto, ne inducerem eos in terram, quam dedi eis fluentem lacte et melle, praecipuam terrarum omnium; (Prophetia Ezechielis 20, 15)
Et exacerbaverunt me filii; in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea non custodierunt, ut facerent ea, quae cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum, ut effunderem furorem meum super eos et consummarem iram meam in eis in deserto. (Prophetia Ezechielis 20, 21)
Averti autem manum meam et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in oculis earum. (Prophetia Ezechielis 20, 22)
Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes et ventilarem in terras, (Prophetia Ezechielis 20, 23)