Trouvé 1917 Résultats pour: Eam
Non est ultra exsultatio in Moab; in Hesebon cogitaverunt malum contra eam: “Venite et disperdamus eam de gente”. Tu quoque, Madmen, conticesces, sequeturque te gladius. (Liber Ieremiae 48, 2)
Ad viam sta et prospice, habitatrix Aroer; interroga fugientem et eam, quae evasit. Dic: “Quid accidit?”. (Liber Ieremiae 48, 19)
Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam, et, qui conscenderit de fovea, capietur laqueo; adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 44)
Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est: “Congregamini et venite contra eam et consurgite in proelium”. (Liber Ieremiae 49, 14)
Et erit Edom in desolationem: omnis, qui transibit per eam, stupebit et sibilabit super omnes plagas eius. (Liber Ieremiae 49, 17)
Dissoluta est Damascus, versa in fugam; tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem. (Liber Ieremiae 49, 24)
Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quae ponet terram eius in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt et abierunt. (Liber Ieremiae 50, 3)
Quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis; et praeparabuntur adversus eam, et inde capietur: sagitta eorum quasi bellatoris electi non revertetur vacua. (Liber Ieremiae 50, 9)
Et erit Chaldaea in praedam; omnes vastantes eam replebuntur”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 50, 10)
Dum exsultatis et magna loquimini diripientes hereditatem meam dum effusi estis sicut vituli super herbam et hinnitis sicut equi fortes, (Liber Ieremiae 50, 11)
Praeparamini contra Babylonem per circuitum omnes, qui tenditis arcum; debellate eam, non parcatis iaculis, quia Domino peccavit. (Liber Ieremiae 50, 14)
Clamate adversus eam; ubique dedit manum, ceciderunt fundamenta eius, destructi sunt muri eius, quoniam ultio Domini est; ultionem accipite de ea: sicut fecit, facite ei. (Liber Ieremiae 50, 15)