Trouvé 1917 Résultats pour: Eam
In die illa erunt Aegyptii quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam. (Liber Isaiae 19, 16)
Et erit terra Iudae Aegypto in pavorem: omnis, qui illius fuerit recordatus, pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam. (Liber Isaiae 19, 17)
In anno quo ingressus est Tharthan in Azotum, cum misisset eum Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum et cepisset eam, (Liber Isaiae 20, 1)
in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos dicens: “Vade et solve saccum de lumbis tuis et calceamenta tua tolle de pedibus tuis”. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. (Liber Isaiae 20, 2)
Et clamavit speculator: “Super specula, Domine, ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. (Liber Isaiae 21, 8)
Estne vestra haec, quae gloriabatur? A diebus pristinis antiquitas eius. Ducebant eam pedes sui longe ad peregrinandum. (Liber Isaiae 23, 7)
Ecce terra Chaldaeorum: talis populus non fuit; Assyria fundavit eam pro feris. Erexerunt turres suas; suffoderunt domos eius, posuerunt eam in ruinam. (Liber Isaiae 23, 13)
Ecce Dominus dissipat terram et frangit eam et conturbat faciem eius et dispergit habitatores eius. (Liber Isaiae 24, 1)
Et erit: qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam; et, qui ascenderit de fovea, tenebitur laqueo, quia cataractae de excelsis apertae sunt, et concussa sunt fundamenta terrae. (Liber Isaiae 24, 18)
agitatione agitabitur terra sicut ebrius et fluctuabit quasi tabernaculum; et gravis erit super eam iniquitas eius, et corruet et non adiciet ut resurgat. (Liber Isaiae 24, 20)
Quia evertit habitantes in excelso, civitatem sublimem humiliabit; humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem. (Liber Isaiae 26, 5)
Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum. (Liber Isaiae 26, 6)