Trouvé 3318 Résultats pour: Dominus
et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras”. (Liber I Samuelis 17, 47)
Et timuit Saul David, eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset. (Liber I Samuelis 18, 12)
In omnibus quoque viis suis David prospere agebat, et Dominus erat cum eo. (Liber I Samuelis 18, 14)
Et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David; Michol autem filia Saul diligebat eum. (Liber I Samuelis 18, 28)
Et posuit animam suam in manu sua et percussit Philisthaeum, et fecit Dominus victoriam magnam universo Israeli; vidisti et laetatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David, qui est absque culpa?”. (Liber I Samuelis 19, 5)
Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionathan iuravit: “Vivit Dominus quia non occidetur”. (Liber I Samuelis 19, 6)
Et rursum respondit David et ait: “Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dixit: “Nesciat hoc Ionathan, ne forte tristetur”. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum gradu ego morsque dividimur”. (Liber I Samuelis 20, 3)
ait Ionathan ad David: “Vivit Dominus, Deus Israel, investigabo sententiam patris mei hoc fere tempore cras vel perendie; et si aliquid boni fuerit super David, et non statim miserim ad te et notum tibi fecerim, (Liber I Samuelis 20, 12)
haec faciat Dominus in Ionathan et haec augeat! Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, hoc quoque notum faciam tibi et dimittam te, ut vadas in pace. Et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo. (Liber I Samuelis 20, 13)
non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra”. (Liber I Samuelis 20, 15)
Pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David dicens: “Requirat Dominus de manu inimicorum David!”. (Liber I Samuelis 20, 16)
Si dixero puero: “Ecce sagittae intra te sunt, tolle eas”, tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: “Ecce sagittae ultra te sunt”, vade, quia dimisit te Dominus. (Liber I Samuelis 20, 22)