Trouvé 3318 Résultats pour: Dominus
Dixitque Dominus ad Iosue: “Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel, ut sciant quod, sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim. (Liber Iosue 3, 7)
Quibus transgressis, dixit Dominus ad Iosue: (Liber Iosue 4, 1)
Fecerunt ergo filii Israel, sicut eis praecepit Iosue, portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides, ut ei Dominus imperarat, iuxta numerum tribuum filiorum Israel, usque ad locum, in quo castrametati sunt; ibique posuerunt eos. (Liber Iosue 4, 8)
Sacerdotes autem, qui portabant arcam, stabant in Iordanis medio, donec omnia complerentur, quae Iosue ut loqueretur ad populum praeceperat Dominus secundum omnia, quae dixerat ei Moyses. Festinavitque populus et transiit. (Liber Iosue 4, 10)
In illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israel, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, omnibus diebus vitae suae. (Liber Iosue 4, 14)
Postquam ergo audierunt om nes reges Amorraeorum, qui ha bitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant Magno mari loca, quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israel, donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus coram filiis Israel. (Liber Iosue 5, 1)
Eo tempore ait Dominus ad Iosue: “Fac tibi cultros lapideos et circumcide iterum secundo filios Israel”. (Liber Iosue 5, 2)
Fecit, quod iusserat Dominus, et circumcidit filios Israel in colle Praeputiorum. (Liber Iosue 5, 3)
Dixitque Dominus ad Iosue: “Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis”. Vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in praesentem diem. (Liber Iosue 5, 9)
Cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait: “Quid Dominus meus loquitur ad servum suum?”. (Liber Iosue 5, 15)
Dixitque Dominus ad Iosue: “Ecce dedi in manu tua Iericho et regem eius omnesque fortes viros. (Liber Iosue 6, 2)
Cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes, dixit Iosue ad populum: “Vociferamini! Tradidit enim vobis Dominus civitatem. (Liber Iosue 6, 16)