Mosaico decorativo

Trouvé 3318 Résultats pour: Dominus

  • Loquens ergo rex ait Danieli: “Vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria, quoniam potuisti aperire sacramentum hoc”. (Prophetia Danielis 2, 47)

  • Sciant quia tu es Dominus, Deus solus et gloriosus super orbem terrarum”. (Prophetia Danielis 3, 45)

  • Et vigilavit Dominus super malitiam et adduxit eam super nos, quia iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit; non enim audivimus vocem eius. (Prophetia Danielis 9, 14)

  • Et constituti sunt de populo duo senes iudices in anno illo, de quibus locutus est Dominus quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus, qui videbantur regere populum. (Prophetia Danielis 13, 5)

  • Exaudivit autem Dominus vocem eius. (Prophetia Danielis 13, 44)

  • Principium verbi Domini per Osee. Dixit Dominus ad Osee: “Vade, sume tibi mulierem fornicationum et filios fornicationum, quia fornicans fornicatur terra a Domino”. (Prophetia Osee 1, 2)

  • Et dixit Dominus ad eum: “Voca nomen eius 'Iezrahel', quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et cessare faciam regnum domus Israel; (Prophetia Osee 1, 4)

  • Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos, sed mei obliviscebatur, dicit Dominus. (Prophetia Osee 2, 15)

  • Et erit: in die illa, ait Dominus, vocabis me: “Vir meus” et non vocabis me ultra: “Baal meus”. (Prophetia Osee 2, 18)

  • Et erit: in illa die exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram; (Prophetia Osee 2, 23)

  • Et dixit Dominus ad me: “Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt placentas uvarum”. (Prophetia Osee 3, 1)

  • Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Iuda; et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis: “Vivit Dominus”. (Prophetia Osee 4, 15)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina