Trouvé 3318 Résultats pour: Dominus
Et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta, sed perditus in aeternum eris”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 51, 26)
Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Filia Babylonis quasi area tempore triturae eius; adhuc modicum, et veniet tempus messionis eius”. (Liber Ieremiae 51, 33)
Propterea haec dicit Dominus: “Ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo venam eius; (Liber Ieremiae 51, 36)
In calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos, ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 51, 39)
Et laudabunt super Babylonem caeli et terra et omnia, quae in eis sunt, quia ab aquilone venient ei praedones, ait Dominus. (Liber Ieremiae 51, 48)
Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus, et visitabo super sculptilia eius, et in omni terra eius gemet vulneratus. (Liber Ieremiae 51, 52)
Si ascenderit Babylon in caelum et firmaverit in excelso robur suum, a me venient vastatores eius”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 51, 53)
Vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldaeorum, 55 quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam; et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae, dedit sonitum vox eorum. (Liber Ieremiae 51, 54)
Quia venit super eam, id est super Babylonem, praedo; et apprehensi sunt fortes eius, et fractus est arcus eorum, quia Deus ultor Dominus reddens retribuet. (Liber Ieremiae 51, 56)
“Et inebriabo principes eius et sapientes eius et duces eius et magistratus eius et fortes eius; et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur”, ait rex, Dominus exercituum nomen eius. (Liber Ieremiae 51, 57)
Haec dicit Dominus exercituum: “Murus Babylonis ille latissimus funditus suffodietur, et portae eius excelsae igni comburentur; et laboraverunt populi pro nihilo, et gentes pro igni lassatae sunt”. (Liber Ieremiae 51, 58)
HE. Facti sunt hostes eius in caput, inimici eius in securitate, quia Dominus afflixit eam propter multitudinem iniquitatum eius; parvuli eius ducti sunt captivi ante faciem tribulantis. (Lamentationes 1, 5)