Trouvé 3318 Résultats pour: Dominus
Et exarsit ira Dominus in populum suum et abominatus est hereditatem suam (Liber Psalmorum 106, 40)
Benedictus Dominus, Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum. Et dicet omnis populus: “Fiat, fiat”. (Liber Psalmorum 106, 48)
David. PSALMUS. Dixit Dominus Domino meo: “Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”. (Liber Psalmorum 110, 1)
Virgam potentiae tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum. (Liber Psalmorum 110, 2)
Iuravit Dominus et non paenitebit eum: “Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech”. (Liber Psalmorum 110, 4)
Dominus a dextris tuis, conquassabit in die irae suae reges. (Liber Psalmorum 110, 5)
ZAIN. Memoriam fecit mirabilium suorum, HETH. misericors et miserator Dominus. (Liber Psalmorum 111, 4)
Excelsus super omnes gentes Dominus, super caelos gloria eius. (Liber Psalmorum 113, 4)
Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat (Liber Psalmorum 113, 5)
Dominus memor fuit nostri et benedicet nobis: benedicet domui Israel, benedicet domui Aaron, (Liber Psalmorum 115, 12)
Adiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. (Liber Psalmorum 115, 14)
ALLELUIA. Dilexi, quoniam exaudit Dominus vocem deprecationis meae. (Liber Psalmorum 116, 1)