Mosaico decorativo

Trouvé 3318 Résultats pour: Dominus

  • Noster autem Deus Dominus est, quem non reliquimus; sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron, et Levitae sunt in ordine suo. (Liber II Paralipomenon 13, 10)

  • Nec invaluit ultra Ieroboam in diebus Abiae. Quem percussit Dominus, et mortuus est. (Liber II Paralipomenon 13, 20)

  • Exterruit itaque Dominus Aethiopes coram Asa et Iuda; fugeruntque Aethiopes. (Liber II Paralipomenon 14, 11)

  • egressus est in occursum Asa et dixit ei: “Audite me, Asa et omnis Iuda et Beniamin! Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, invenietur a vobis; si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos. (Liber II Paralipomenon 15, 2)

  • contundebatur enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabat eos in omni angustia. (Liber II Paralipomenon 15, 6)

  • Congregavitque universum Iudam et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Simeon; plures enim ad eum confugerant ex Israel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo. (Liber II Paralipomenon 15, 9)

  • Omnes, qui erant in Iuda, gavisi sunt de iuramento; in omni enim corde suo iuraverant et in tota voluntate quaesierant eum, et inventus fuerat ab eis. Praestititque eis Dominus requiem per circuitum. (Liber II Paralipomenon 15, 15)

  • Et fuit Dominus cum Iosaphat, quia ambulavit in viis patris sui primis et non speravit in Baalim (Liber II Paralipomenon 17, 3)

  • Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda munera Iosaphat; factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria. (Liber II Paralipomenon 17, 5)

  • Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea et ait: “Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam”. (Liber II Paralipomenon 18, 10)

  • Omnesque prophetae similiter prophetabant atque dicebant: “Ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis; et tradet Dominus in manu regis”. (Liber II Paralipomenon 18, 11)

  • Cui respondit Michaeas: “Vivit Dominus, quia, quodcumque dixerit Deus meus, hoc loquar!”. (Liber II Paralipomenon 18, 13)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina