Mosaico decorativo

Trouvé 3318 Résultats pour: Dominus

  • et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait: “Quid causae est, ut veniat dominus meus rex ad servum suum?”. Cui David ait: “Ut emam a te aream et aedificem altare Domino, et cesset interfectio, quae grassatur in populo”. (Liber II Samuelis 24, 21)

  • Et ait Areuna ad David: “Accipiat et offerat dominus meus rex, sicut ei placet. Ecce boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum lignorum. (Liber II Samuelis 24, 22)

  • Omnia dat Areuna, o rex, regi”. Dixitque Areuna ad regem: “Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum!”. (Liber II Samuelis 24, 23)

  • Et aedificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica. Et repropitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab Israel. (Liber II Samuelis 24, 25)

  • Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: “Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat? (Liber I Regum 1, 11)

  • Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores”. (Liber I Regum 1, 21)

  • iuravit rex et ait: “Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, (Liber I Regum 1, 29)

  • Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem dicens: “Vivat dominus meus rex David in aeternum!”. (Liber I Regum 1, 31)

  • Et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens: “Amen, sic loquatur Dominus Deus domini mei regis. (Liber I Regum 1, 36)

  • Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David”. (Liber I Regum 1, 37)

  • Responditque Ionathan Adoniae: “Nequaquam! Dominus enim noster, rex David, regem constituit Salomonem (Liber I Regum 1, 43)

  • Insuper et haec locutus est: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis””. (Liber I Regum 1, 48)


"Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu?" São Padre Pio de Pietrelcina