Trouvé 750 Résultats pour: Dominum
NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: “Non requiret; non est Deus”. (Liber Psalmorum 10, 4)
Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt; (Liber Psalmorum 14, 4)
Ad nihilum reputatus est in conspectu eius malignus, timentes autem Dominum glorificat. Qui iuravit in detrimentum suum et non mutat, (Liber Psalmorum 15, 4)
Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum; insuper et in noctibus erudierunt me renes mei. (Liber Psalmorum 16, 7)
Proponebam Dominum in conspectu meo semper; quoniam a dextris est mihi, non commovebor. (Liber Psalmorum 16, 8)
Magistro chori. David, servi Domini, qui locutus est ad Dominum verba huius cantici, quando Dominus eum liberaverat e potestate omnium inimicorum suorum (Liber Psalmorum 18, 1)
Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. (Liber Psalmorum 18, 4)
In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius. (Liber Psalmorum 18, 7)
Quoniam quis Deus praeter Dominum? Aut quae munitio praeter Deum nostrum? (Liber Psalmorum 18, 32)
Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos. (Liber Psalmorum 18, 42)
Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Iacob, glorificate eum. Metuat eum omne semen Israel, (Liber Psalmorum 22, 24)
Edent pauperes et saturabuntur; et laudabunt Dominum, qui requirunt eum: “Vivant corda eorum in saeculum saeculi!”. (Liber Psalmorum 22, 27)