Trouvé 1865 Résultats pour: Domini Dei
Cumque vidisset asina stantem angelum Domini, concidit sub pedibus sedentis; qui iratus vehementius caedebat fuste latera eius. (Liber Numeri 22, 27)
Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu eius; adoravitque eum pronus in terram. (Liber Numeri 22, 31)
Cui angelus Domini: “Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? Ego veni, ut adversarer tibi, quia perversa est via tua mihique contraria. (Liber Numeri 22, 32)
Ait angelus Domini: “Vade cum istis et cave, ne aliud, quam praecepero tibi, loquaris”. Ivit igitur cum principibus Balac. (Liber Numeri 22, 35)
Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero praeterire sermonem Domini, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo, sed, quidquid Dominus dixerit, hoc loquar? (Liber Numeri 24, 13)
Rettulitque Moyses causam earum ad iudicium Domini, (Liber Numeri 27, 5)
et possit exire et intrare ante eos et educere eos vel introducere, ne sit populus Domini sicut oves absque pastore”. (Liber Numeri 27, 17)
Mense autem primo, quarta decima die mensis Pascha Domini erit, (Liber Numeri 28, 16)
Statimque Moyses: “Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. (Liber Numeri 31, 3)
Nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Dominum super peccato Phegor, unde et percussus est populus Domini? (Liber Numeri 31, 16)
et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia praelibatio Domini sunt. (Liber Numeri 31, 29)
Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctorum animantium et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis habitaculi Domini”. (Liber Numeri 31, 30)