Trouvé 8660 Résultats pour: Dom
Et in sacrificium suum pro delicto offeret Domino ad ostium tabernaculi conventus arietem; (Liber Leviticus 19, 21)
expiabitque eum sacerdos ariete a peccato eius coram Domino, et dimittetur ei peccatum, quod peccavit. (Liber Leviticus 19, 22)
Quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino. (Liber Leviticus 19, 24)
Quinto autem anno comedetis fructus eorum, ut augeatur vobis proventus eorum. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 25)
Et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas in cute incidetis vobis. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 28)
Sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 30)
Non declinetis ad pythones nec ab hariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 31)
Coram cano capite consurge et honora personam senis; et time Deum tuum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 32)
sed sit inter vos quasi indigena, et diliges eum sicut teipsum: fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 34)
Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura. 36 Statera iusta, aequa pondera, iustum ephi aequumque hin sint vobis. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti. (Liber Leviticus 19, 35)
Custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea. Ego Dominus”. (Liber Leviticus 19, 37)
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Leviticus 20, 1)