Trouvé 8660 Résultats pour: Dom
Annuens autem eis manu, ut tacerent, enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque: “Nuntiate Iacobo ct fratribus haec”. Et egressus abiit in alium locum. (Actus Apostolorum 12, 17)
Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset gloriam Deo; et consumptus a vermibus exspiravit. (Actus Apostolorum 12, 23)
Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos”. (Actus Apostolorum 13, 2)
dixit: “O plene omni dolo et omni fallacia, fili Diaboli, inimice omnis iustitiae, non desines subvertere vias Domini rectas? (Actus Apostolorum 13, 10)
Et nunc, ecce manus Domini super te; et eris caecus, non videns solem usque ad tempus”. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, et circumiens quaerebat, qui eum manum darent. (Actus Apostolorum 13, 11)
Tunc proconsul, cum vidisset factum, credidit admirans super doctrinam Domini. (Actus Apostolorum 13, 12)
Sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini. (Actus Apostolorum 13, 44)
Sic enim praecepit nobis Dominus: “Posui te in lumen gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae””. (Actus Apostolorum 13, 47)
Audientes autem gentes gaudebant et glorificabant verbum Domini, et crediderunt, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam; (Actus Apostolorum 13, 48)
ferebatur autem verbum Domini per universam regionem. (Actus Apostolorum 13, 49)
Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum. (Actus Apostolorum 14, 3)
Et cum ordinassent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderant. (Actus Apostolorum 14, 23)