Trouvé 8660 Résultats pour: Dom
Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit”. (Actus Apostolorum 2, 21)
David enim dicit circa eum: “Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est, ne commovear. (Actus Apostolorum 2, 25)
Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, (Actus Apostolorum 2, 34)
Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis”. (Actus Apostolorum 2, 36)
vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster”. (Actus Apostolorum 2, 39)
cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, (Actus Apostolorum 2, 46)
collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum. (Actus Apostolorum 2, 47)
ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum, (Actus Apostolorum 3, 20)
Moyses quidem dixit: “Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis. (Actus Apostolorum 3, 22)
Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt: “Domine, tu, qui fecisti caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, (Actus Apostolorum 4, 24)
Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius”. (Actus Apostolorum 4, 26)
Et nunc, Domine, respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, 30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitatem et signa et prodigia facienda per nomen sancti pueri tui Iesu”. (Actus Apostolorum 4, 29)