Trouvé 8660 Résultats pour: Dom
Custodisti praecepta Amri et omne opus domus Achab; et ambulasti in voluntatibus eorum, ut darem te in perditionem et habitantes tuos in sibilum: et opprobrium populorum portabitis”. (Prophetia Michaeae 6, 16)
quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: inimici hominis domestici eius. (Prophetia Michaeae 7, 6)
Ego autem ad Dominum aspiciam, exspectabo Deum salvatorem meum; audiet me Deus meus. (Prophetia Michaeae 7, 7)
Ne laeteris, inimica mea, super me quia cecidi: consurgam; cum sedeo in tenebris, Dominus lux mea est. (Prophetia Michaeae 7, 8)
Iram Domini porto, quoniam peccavi ei, donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum; educet me in lucem, videbo iustitiam eius. (Prophetia Michaeae 7, 9)
Et aspiciet inimica mea et operietur confusione, quae dicit ad me: “Ubi est Dominus Deus tuus?”. Oculi mei videbunt in eam; nunc erit in conculcationem ut lutum platearum. (Prophetia Michaeae 7, 10)
lingent pulverem sicut serpens, velut reptilia terrae. Trementes exibunt de aedibus suis " ad Dominum Deum nostrum " formidabunt et timebunt te. (Prophetia Michaeae 7, 17)
Deus aemulator et ulciscens Dominus, ulciscens Dominus et habens furorem, ulciscens Dominus in hostes suos et servans iram inimicis suis. (Prophetia Nahum 1, 2)
Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes pulvis pedum eius. (Prophetia Nahum 1, 3)
Bonus Dominus, refugium in die tribulationis et sciens sperantes in se (Prophetia Nahum 1, 7)
Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet; non consurget duplex tribulatio. (Prophetia Nahum 1, 9)
Ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem. (Prophetia Nahum 1, 11)