Trouvé 8660 Résultats pour: Dom
Ecce venit et fit, ait Dominus Deus; haec est dies, de qua locutus sum. (Prophetia Ezechielis 39, 8)
Et non portabunt ligna de campis neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igne et depraedabuntur eos, quibus praedae fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 39, 10)
Et sepelient eos domus Israel, ut mundent terram septem mensibus; (Prophetia Ezechielis 39, 12)
sepeliet autem eum omnis populus terrae, et erit eis nominata dies, in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 39, 13)
Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus, dic volucri, universis avibus cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatis carnes et bibatis sanguinem. (Prophetia Ezechielis 39, 17)
Et saturabimini super mensam meam de equo et de iugali currus, de forti et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 39, 20)
et scient domus Israel quia ego Dominus Deus eorum a die illa et deinceps, (Prophetia Ezechielis 39, 22)
et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israel, eo quod reliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim eos in manus hostium suorum, et ceciderint in gladio universi. (Prophetia Ezechielis 39, 23)
Propterea haec dicit Dominus Deus: Nunc restituam Iacob et miserebor omnis domus Israel et assumam zelum pro nomine sancto meo. (Prophetia Ezechielis 39, 25)
et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes et congregaverim eos super terram suam et non dereliquerim quemquam ex eis ibi. (Prophetia Ezechielis 39, 28)
Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super domum Israel”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 39, 29)
In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quarto decimo anno, postquam percussa est civitas, in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc. (Prophetia Ezechielis 40, 1)