Trouvé 8660 Résultats pour: Dom
Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum, quos tu formidas; (Liber Ieremiae 39, 17)
sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua quasi spolium, quia in me habuisti fiduciam”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 39, 18)
Sermo, qui factus est ad Ieremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro satellitum de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium, qui migrabant de Ierusalem et Iuda et ducebantur in Babylonem. (Liber Ieremiae 40, 1)
Tollens ergo princeps satellitum Ieremiam, dixit ad eum: “Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum (Liber Ieremiae 40, 2)
et adduxit; et fecit Dominus, sicut locutus est, quia peccastis Domino et non audistis vocem eius, et factus est vobis sermo hic. (Liber Ieremiae 40, 3)
Sed et omnes Iudaei, qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Edom et in universis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudaea et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan, (Liber Ieremiae 40, 11)
venerunt viri de Sichem et de Silo et de Samaria, octoginta viri, rasi barba et scissis vestibus et incisi in cute, et munera et tus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini. (Liber Ieremiae 41, 5)
dixeruntque ad Ieremiam prophetam: “Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur; (Liber Ieremiae 42, 2)
et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam, per quam pergamus, et verbum, quod faciamus”. (Liber Ieremiae 42, 3)
Dixit autem ad eos Ieremias propheta: “Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra; omne verbum, quodcumque responderit pro vobis, indicabo vobis nec celabo vos quidquam”. (Liber Ieremiae 42, 4)
Et illi dixerunt ad Ieremiam: “Sit Dominus inter nos testis verax et fidelis, si non iuxta omne verbum, in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus. (Liber Ieremiae 42, 5)
Sive bonum est sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, oboediemus, ut bene sit nobis, cum audierimus vocem Domini Dei nostri”. (Liber Ieremiae 42, 6)