Trouvé 8660 Résultats pour: Dom
Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens: (Liber Ieremiae 35, 12)
“Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Vade et dic viris Iudae et habitatoribus Ierusalem: Numquid non recipietis disciplinam, ut oboediatis verbis meis?, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 35, 13)
Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego adducam super Iudam et super omnes habitatores Ierusalem universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt, vocavi illos, et non responderunt mihi”. (Liber Ieremiae 35, 17)
Domui autem Rechabitarum dixit Ieremias: “Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Pro eo quod oboedistis praecepto Ionadab patris vestri et custodistis omnia mandata eius et fecistis universa, quae praecepit vobis, (Liber Ieremiae 35, 18)
propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus”. (Liber Ieremiae 35, 19)
Et factum est in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iudae, factum est verbum hoc ad Ieremiam a Domino dicens: (Liber Ieremiae 36, 1)
si forte, audiente domo Iudae universa mala, quae ego cogito facere eis, revertatur unusquisque a via sua pessima, et propitius ero iniquitati et peccato eorum”. (Liber Ieremiae 36, 3)
Vocavit ergo Ieremias Baruch filium Neriae; et scripsit Baruch ex ore Ieremiae omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum, in volumine libri. (Liber Ieremiae 36, 4)
Et praecepit Ieremias Baruch dicens: “Ego impeditus sum nec valeo ingredi domum Domini. (Liber Ieremiae 36, 5)
Ingredere ergo tu et lege de volumine, in quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die ieiunii; insuper et audiente universo Iuda, qui veniunt de civitatibus suis, leges eis, (Liber Ieremiae 36, 6)
si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua pessima, quoniam magnus furor et indignatio est, quam locutus est Dominus adversus populum hunc”. (Liber Ieremiae 36, 7)
Et fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia, quae praeceperat ei Ieremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Domini. (Liber Ieremiae 36, 8)