Mosaico decorativo

Trouvé 8660 Résultats pour: Dom

  • Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens; in capite impiorum conquiescet. (Liber Ieremiae 30, 23)

  • Non cessabit ab ira indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationes cordis sui; in novissimo dierum intellegetis ea. (Liber Ieremiae 30, 24)

  • In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israel, et ipsi erunt mihi in populum. (Liber Ieremiae 31, 1)

  • Haec dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus, qui remanserat a gladio; vadet ad requiem suam Israel”. (Liber Ieremiae 31, 2)

  • De longe Dominus apparuit mihi: “In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te in misericordia. (Liber Ieremiae 31, 3)

  • Quia erit dies, in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: “Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum”. (Liber Ieremiae 31, 6)

  • Quia haec dicit Dominus: Exsultate in laetitia propter Iacob et hinnite capiti gentium; personate, canite et dicite: “Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israel”. (Liber Ieremiae 31, 7)

  • Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis, quae procul sunt, et dicite: “Qui dispersit Israel, congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum”. (Liber Ieremiae 31, 10)

  • Redemit enim Dominus Iacob et liberavit eum de manu potentioris. (Liber Ieremiae 31, 11)

  • Et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum; eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient. (Liber Ieremiae 31, 12)

  • Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 31, 14)

  • Haec dicit Dominus: “Vox in Rama audita est lamentationis, luctus et fletus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis, quia non sunt”. (Liber Ieremiae 31, 15)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina