Trouvé 8660 Résultats pour: Dom
Audite ergo, mulieres, verbum Domini; et assumant aures vestrae sermonem oris eius, et docete filias vestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum. (Liber Ieremiae 9, 19)
Quia ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, iuvenes de plateis. (Liber Ieremiae 9, 20)
Loquere. Haec dicit Dominus: “Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi manipulus post tergum metentis, et non est qui colligat”. (Liber Ieremiae 9, 21)
Haec dicit Dominus: “Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis; (Liber Ieremiae 9, 22)
sed in hoc glorietur, qui gloriatur: scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra; haec enim placent mihi, ait Dominus. (Liber Ieremiae 9, 23)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem, qui circumcisum habet praeputium, (Liber Ieremiae 9, 24)
super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes, qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto, quia omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israel incircumcisi sunt corde”. (Liber Ieremiae 9, 25)
Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, domus Israel. (Liber Ieremiae 10, 1)
Haec dicit Dominus: “Iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere, quae timent gentes, (Liber Ieremiae 10, 2)
Non est similis tui, Domine; magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. (Liber Ieremiae 10, 6)
Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens et rex sempiternus; ab indignatione eius commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius. (Liber Ieremiae 10, 10)
Non est his similis pars Iacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius, Dominus exercituum nomen illi. (Liber Ieremiae 10, 16)