Mosaico decorativo

Trouvé 8660 Résultats pour: Dom

  • Obstupescite, caeli, super hoc et inhorrescite supra modum, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 2, 12)

  • Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore, quo ducebat te per viam? (Liber Ieremiae 2, 17)

  • Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te; scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus, Deus exercituum. (Liber Ieremiae 2, 19)

  • Si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam fullonum, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus. (Liber Ieremiae 2, 22)

  • Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel, ipsi et reges eorum, principes et sacerdotes et prophetae eorum (Liber Ieremiae 2, 26)

  • Quid vultis mecum iudicio contendere? Omnes praevaricati estis in me, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 2, 29)

  • O generatio, vos videte verbum Domini: numquid solitudo factus sum Israeli aut terra tenebrarum? Quare ergo dixit populus meus: “Recessimus, non veniemus ultra ad te”? (Liber Ieremiae 2, 31)

  • Nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum, quoniam obtrivit Dominus illos, quibus confisus es, et nihil habebis prosperum in eis. (Liber Ieremiae 2, 37)

  • Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? Numquid non polluta et contaminata est terra illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis et reverteris ad me?, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 3, 1)

  • Et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis: “Numquid vidisti, quae fecerit aversatrix Israel? Abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omni ligno frondoso et fornicata est ibi. (Liber Ieremiae 3, 6)

  • Sed in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 3, 10)

  • Et dixit Dominus ad me: “Iustificavit animam suam aversatrix Israel comparatione praevaricatricis Iudae. (Liber Ieremiae 3, 11)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina